Jump to content

Page:Thesaurus Palaeohibernicus 2.djvu/67

From Wikisource
This page has been proofread.
21
Glosses on the Carlsruhe Beda.

in bruma noctibus, uel item aestate breuissimls, quarum alias xii horarum spatium longe8 transcendere, alias nequaquam ad hoc pertingere9 posse constat: qua ratione lunam xii horas lucere credamus, nisi forte putamus non aequinoctiales horas intelligendas, sed singulas quasque noctes pro suae mensura longuitudinis, aut breuitatis in xii particular, quas horas uocitemus sequa distributions findendas10.

XXV. Quando uel quare luna uel prona uel sopina uel uideatur erecta. Sunt qui auras explorare conati dicunt nouam lunam quotiens sopino cornu utroque uidetur, tempestuosum mensem, quotiens erecto uno, serenum portendere11. Quod longe aliter esse naturalis ratio prodit. Quid enim12? nunquid credibile est lunae statum, qui fixus13 in aethere permanet, pro subiacentium motatione flabrorum uel nubium posse aliorsum quam fuerat conuerti et earn quasi futuræ metu14 tempestatis aliquanto altius cornu, quam naturae ordo poscebat attollere? Dicunt enim eam, sicut[1] et beatus Augustinus in expossitione15 psalmi (.i. in Domino confido) decimi docet, non habere lumen proprium sed a sole illustrari. Sed quando cum illo est, eam partem16 ad nós habere, qua non illustratur, et ideo nihil potest in ea lucis uideri: cum autem incipit ab illo recedere, illustrari ab ea etiam parte, quam habet ad terram, et necessario incipere a cornibus, donec fiat quindecima contra17 solem. Tunc enim sole occidente18 oritur, ut quisquis occidentem solem obseruauerit, cum eum coeperit non uidere, conuersus ad orientem lunam surgere uideat,

f. 33c

Atque inde ex alia parte, cum ei coeperit propinquare, illam partem ad nós conuertere, qua non illustratur, donec ad cornua redeat atque inde omnino non appareat. Cum ergo die crescente sól a meredianis plagís[2] ad boreales1 paulatim partes ascenderit, necesse est luna, quae eo tempore nata est, occiori transitu solem ad borealia sign a praecurrat, atque ideo cum noua post occasum solis uidetur, quae ad septem-


8: .i est ismóu oldata xii horae .i. xuiii hor˘9: .i. niroig di húair deac10: .i. fodlaidi11: .i. donaurchain12: arciric13: .i. inariaglaib coraib14: .i. comscuchud[3] suas ar ómun innasín15: .i. indecadib16: .i. intan ṁbís inna arrad[4]17: cinn chomair[5]18: [in marg.] .i. anaslui grién foa fuined dosoí dond orient ɔaci anæscae

1: .i. tuascerddacha.


8. i.e. it is more than are XII horae.9. i.e. it attains not to twelve hours.11. i.e. that it portends.13. i.e. in its proper rules.14. i.e. moving upwards for fear of the storms.15. i.e. in the Decades[6].16. i.e. when she is along with him.18. i.e. when the sun goes away to its setting, it turns to the east, so that thou seest the moon.

  1. MS. sͥ eam, with marks of transposition
  2. MS. sol a meredianís plagis die crescente, with marks of transposition
  3. MS. conscuchud
  4. arrad later farrad
  5. cf. vol. i. p. 402, note m
  6. A name for Augustine’s Commentary on the Psalter (Enarrationes in Psalmos). See the preface to the hymn of S. Hilary: is for binnius canair, ut Agustinus dicit isna Deccadib, Goidelica 98