Page:Thesaurus Palaeohibernicus 2.djvu/65

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread.
19
Glosses on the Carlsruhe Beda.

nós posuimus, quod ob auctoritatem Aegyptiorum rationabiliter prosus agunt, ut a quibus origo computandi sumpta est, horum quoque in computando anni principium emitentur. Uerum aliis aptius multo et expeditius32c3 uidetur, ut computatio omnis, quantum non necessitás rationis obsistit32c4, a principio anni sui etiam apud Ronianos32c5 incipiat, et usque ad terminum anni rato atque intemerato ordine procurrat.

XXI. Quae32c6 sit feria in Kalendas. Simile autem huic tradunt32c7 argumentum ad inueniendam diem Kalendarum promtissimum, ita dumtaxat, ut aliis utens[1] regularibus, quod in hoc32c8 per epactas facis, in illo facias per concurrentes septimanae dies. Habet ergo regulares Ianuarius duos, Feb. u., Martius u., Aprilis i., Maius iii., Iunius ui., Iulius i., Agustus iiii., September uii., October duo, Nouember u., December uii. Qui uidelicet regulares hoc specialiter indicant, quota sit feria32c9 per Kalendas, eo anno quo .uii. concurrentes asscripti sunt dies: ceterís uero annís addes concurrentes quotquot in praesenti fuerint annotati ad regulares mensium singulorum, et ita diem Kalendarum sine errore semper inuenies. Hoc tantum memor esto, ut cum imminente anno bissextilii32c10 unus concurrentium intermittendus est dies eo tamen numero quem intermisurus es, in Ianuario Februarioque utaris: at in Kalendís primum Martiis per illum qui circulo continetur solis computare incipias. Item anno qui .ui. habet concurrentes, sume .ui. regulares mensis Martii, adde concurrentes, .ui., fiunt .xi., tolle32c11 .uii. remanent quatuor, quarta feria[2] sunt Kalendae Martiae.

f. 32d

XXII. Argumentum de qualibet luna. Sí ergo scire uís uerbi gratia anno quo per Kalendas Ianuarias nona est luna quota sit luna in Kalendas Maias, dicito Maius in Kalendas .cxxi., tolle Kalendas, remanent .cxx. adde .ix. fiunt .cxxix. partire per l.ix. quinquagies nouies bini32d1 cen[tum]decusoctus, tolle CXUIII32d2, remanent XXVIII.


32c3: .i. indilmainiu32c4: méit nánd rithbeir32c5: .i. ɔdib ó kl ian˘32c6: .i. cid láe sechtmaine32c7: .i. dofis cid lae sechtmaine foram kl. caich mís cucenn cicuil griendi32c8: it saini[3] riaglori inso32c9: .i. cid lae sechtmaine32c10: [in marg.] .i. (a)n du(c)uiredar bissext for nói[4] kl32c11: .i. cuire huait

32d1: it deidi32d2: .i. aocht deac archét


4. so far as it does not oppose it.5. i.e. that it should be from the calends of January.6. i.e. what is the day of the week.7. i.e. to know what is the day of the week on which are the calends of every month to the end of the solar cycle.8. these are different regulars.9. i.e. what is the day of the week.10. i.e. when bisext falls on the 24th March (ix. Kl. Ap.).11. i.e. put from thee.

1. they are double (bini).2. i.e. a hundred and eighteen.

  1. MS. utens ut aliis, with marks of transposition
  2. MS. quartaé feriaé
  3. cf. saini laa Wb. 33b9
  4. leg. nóimad?

2—2