Page:Thesaurus Palaeohibernicus 2.djvu/61

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread.
15
Glosses on the Carlsruhe Beda.

qui dubitet, multiplica .xu. per quatuor, fiunt sexaginta: partire per .x., sexies deni sexais[1]: sex enim signís quinta decima luna semper, id est, demedio sperae caelestis a sole discernitur, sine ante31b4 seu retro31b5 respexeris.

f. 31c

XVIII. Quod si quis signorum nescius lunaris tamen cursus agnoscendi cupidus est, nouerit et ipse solem quotidie partem31c1 unam zodiaci sui complere (neque enim aliud partes zodiaci, quam quotidianos solis in caelo deberaus sentire progressus), lunam uero quotidie XIII partes eiusdem zodiaci conficere, id est, punctos .iiii. et unam partem. Et quia ilia XIII partes complente sol unam complet, inde fieri sciat, ut sicut supra docuimus, non plús quotidiano progressu a sole, quam quaternís punctís, hoc est, duodenís partibus elonguetur. Ponat ergo lunam31c2 ubilibet computare uoluerit, ut puta in kalendas Ianuarias primam; haec ubi prima noctem diemque transegerit, illum caeli locum tenet, quera sól tertio decimo mensis eiusdem die completo. Ubi secunda31c3 est, multiplica .ii. per quatuor, fiunt .uiii. Item ut de punctís ad partes peruenias, multiplica VIII. per tres, fiunt XXIIII. Illam ergo caeli partem tenet luna secunda in quartas nonas Ianuarias, quam sol31c4 XXIIII. abhinc die confecto. Ubi tertia est, multiplica iii. per iiii., fiunt xii., partire per .x., decies31c5 asse decus31c6 et remanent duo puncti, id est, sex partes; illam ergo caeli partem tenet luna tertia, quam sol mense toto et diebus sex post tertias nonas Ianuarias exactís, id est, sexto post .iii. nonas Februarias die cousummato. Ubi quarta est, multiplica haec per .iiii., fiunt xui., partire per .x., decies asse decus et remanent .ui. puncti, id est, partes .x. et .uiii. Illam igitur caeli partem tenet luna quarta, quam sól mense expleto ac .x. et .uiii. diebus post pridie nonas Ianuarias. Ubi quinta est, multiplica .u. per .iiii., fiunt xx, partire per .x. bis deni uies31c7; duobus ergo mensibus expletis adueniet sol partem caeli, quam quinta luna tenet, id est, die nonarum Martiarum. Ubi octaua est31c8 VI idus Ianuarias, multiplica .uiii.[2] per .iiii., fiunt .xxxii., partire per .x., ter deni tries31c9, et remanent .ii. puncti, id est, sex partes [caeli]; illam caeli partem tenet luna octaua in .ui. iduum Ianuariarum die, quam sól aditurus est post tres abhinc menses et dies .ui., id est, sexto die post sextas iduus Apriles. Ubi nona decima est xiiii Kl. Februarias, multiplica per .iiii. fiunt lxxui., partire per .x., septies deni septais et remanent .ui., multiplica haec per .iii. fiunt .x. et .uiii. illa parte cæli circumuolat luna nona decima in xiiii. Kl. Feb. qua sol post .uii.


31b4: .i. archiunn31b5: .i. diéis

31c1: .i. huide laithi beos31c2: cipé31c3: .i. indaile31c4: tenebit .i. cuit inna aine ⁊ inna aile31c5: .i. a óen fodeich31c6: .i. ita deich31c7: is fiche31c8: .i. lingidsem tar áes ṅesci beos ar chumbri31c9: .i. tricha


1. i.e. a day’s journey still.2. whatever[3].4. tenebit, i.e. the part of the one and of the other.5. i.e. ten times one.6. i.e. they are ten.7. it is twenty.8. i.e. for sake of brevity he again skips over the moon’s age.9. i.e. thirty.

  1. MS. sexaiạs
  2. MS. .uii.
  3. cf. Ml. 26d11, 12: 26a1