Page:Thesaurus Palaeohibernicus 2.djvu/62

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread.
16
Non-Biblical Glosses and Scholia.

f. 31d

abhinc menses ac dies x et .uiii., id est, XVIII die post XIIII Kalendas Septembres qui est octauus iduum Septembrium dies. Et né scruplus tibi forte argumenti fallentis incedat, proba ad diametrum anni, quod xumam tenere lunam rarus est31d1 qui nesciat, multiplica xu per .iiii., fiunt LX etc.

XIX. Item de eodem si quis computare non dedicit. Si qui31d2 uero etiam calculandi minus idoneus, lunaris tamen circuitus existit curiosus et huic ad capacitatem ingenioli sui commodamus argumentum, quo id quod quaerit inueniat: siquidem totam annalis circuitus seriem, quae xii mensibus continetur, alfabetís distinximus, ita dumtaxat, ut primus et secundus ordo uicenos et septenos dies, tertius autem uno amplius complectatur: illo uidelicet qui de tertio repetitís uiii horís superfluís adcrescit, Et ut diebus quos signare uolebamus litterae sufficerint, non singulis has diebus sed alternís31d3 apposuimus….

f. 32a

Cum igitur anno quolibet diem quemlibet quo in signo, uel cuius mensis in partibus lunam habeat, scire uolueris, aperto codice32a1 nota litteram quae eidem sit praeposita diei32a2 et recurrens ad regularem paginam, in qua litterarum est distincta congeries, eodenque statim anno ex titulo32a3 frontis inuento, illam quam quaerebas litteram eiusdem diei inuenies. Atque ante ac retro inspiciens, quod signum quemue mensem e regione habeat annotabis. Ponamus aliquod[1] quo ad caetera lector conualescat exemplum. quaeris, ubi sit luna, uerbi gratia, in Kalendas Apriles anno sexto decennouennalis circuli: aperi codicem, quaere diem kalendarum memoratarum, inuenies .e. litteram praescriptam, recurre ad paginam[2] regularem, uidebis sextum annum perspecto eius alfabeto .e. litteram repperies, circumfer oculos ad latera, hinc geminorum extrema, illinc32a4 Iunii mensis initia deprehendes esse notata. Et sine eruditus sine simplex es lector, palam té quod cupiebas inuestigasse laetaberis. Insuper et toto illo anno quibuscunque diebus .e. litteram uideris asscriptam, sine crescentem sine decrescentem, in hisdem caeli partibus lunam noueris esse conuersatam. Non enim hoc argumento, in detrimento an in cremento[3]32a5 suae lucis, in aduerso an in coitu solis sit posita luna32a6 requiris, sed si et hoc scire desideras, aderit argumentum uetusta Aegyptiorum obseruatione traditum.

XX. Quota sit luna in Kalendas quasque32a7 Primo de-


31d1: .i. is huathath31d2: .i. nech31d3: .i. dallae for óen littir

32a1: .i. félire32a2: .i. imbi32a3: .i. túas inochtur32a4: .i. dindleith ailiu32a5: .i. crementum leissem32a6: hicoimthecht dugréin ⁊ escu inoénrínd32a7: .i. issí ide asmberse archinn .i. est etiam uetus argumentum rꝉ


3. i.e. two days on one letter.

1. i.e. calendar.2. i.e. in which it is.3. i.e. up above.4. i.e. from the other side.5. i.e. crementum hath he[4].6. in the conjunction of sun and moon in one constellation.7. i.e. this is what I will say later on.

  1. MS. alquod
  2. MS. paginem
  3. incremento: MS.  ī /cremento
  4. i.e. the word is cremento, not incremento